- PRAESUMTIO Imperii
- PRAESUMTIO Imperiiapud Ael. Spartian. in Hadriano, c. 2. Habuit autem praesumationem Imperii mox futuri, ex fano quoque Nicephorii Iovis manante responso, quod Apolloniu; Syrus Plaetonicus libris suis indidit: non simpliciter πρόγνωσις est, sed fiducia quaedam et spes indubitata rei necessario eventurae. Uti patet ex seqq. ubi dicitur, Secundo Cons. favore Plotinae factus totam praesumptionem adoptionis emeruit: h. e. pro incerta spe, quam dudum conceptam hactenus foverat, πληροφορίαν et plenam fiduciam est consequutu. Primo enim Hadrianus de Imperio cogitavit, ex suggestione Patrui magni et Moesi cuiusdam Mathematici. Deinde donatus a Traiano adamante gemmâ, ad spem successionis est erectus. In ea spe postea confirmavit eum Sura, a quo comperit, a Traiano se adoptandum: unde in adoptionis sponsio nem cum Palma et Celso venire est ausus. Tandem vero secundum designatus Consul, totam praesumptionem adoptionis emeruit, Vide Casaubon. et Salmas. ad loc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.